De lingua et parodia in Petronii Satyricis
In: Radovi. Razdio filoloških znanosti, Band 36, Heft 26
Primum scriptor interpretabatur de generibus semnonum in Petronii Satyricis. Etenim, quamquam in commemorato opere multa et inter se maxime varia sermonum genera variantur, est tamen, quod mireris nullum horum sermonum esse in conspicuo contrastatu, qui ei intercedat cum narrandi tono veluti principali. etiamsi non est dubium, quin inveniantur differentiae, quae sint inter linguam litterariam et cotidianam, hae linguae praecise terminari non possunt. attamen si a definitione notionis sententiae profecturus es vi propositionis definita enuntiato, quod unito flumine adfectivo ductum est et cuius significatio in se conclusa est, turn linguam litterariam pro rata parte paucis elementis adfectivis ac multis intellectualibus contineri, cotidianam contra hoc plurimis elementis adfectivis ac personalibus, multo minus intellectualibus contineri dicendum tibi erit. sed circumscriptione, quae ad numerum maiorem elementorum adfectivorum in lingua cotidiana, intellectualium in litteraria revocat, non sufficiente adferebat scriptor alia quoque elementa, quae nos adiuvarent ad linguam litterariam a cotidiana distinguendam. quae elementa in ipsis exemplis, quae in Petronii Satyricis reperiebantur, perspecta sunt, sunt autem haec primum sermonis cotidiani inclinatio ad compositionem propositionis paratacticam. deinde eius notarum praecipue commemorata sunt elementa sermocinandi adfectiva, ut exclamationes, adiurationes et obtestationes, imperativi, particulae adfirmandi et negandi, particulae interrogativae, mechanisatae formulae interrogandi, sententiae adfectivae breves, elementa adfectiva in sententiis intellectualibus. turn collocutoris partes sunt dictae in manifestatione cogitationis propriae et rcspectus, qui ad auditoris personalitalcm habetur. turn etiam mentio de linguae cotidianae linea sensitive animadversiva facta est. deniquc ac poslremo natura linguae cotidianae trivialis et parca commemorata est. si distributioneni quandam intra scrmonem cotidianum in Satyricis fa cere velimus, turn sermonem cotidianum Encolpii atque eius sociorum sermoni urbano, linguam autem Trimalchionis circuli una cum lingua plebeis ordinibus adscriptorum sermoni plebeio in universum inserere possumus.